- MELITA
- I.MELITAquoque penultimâ productâ Cicer. Verrin. 6. quae postea Miletus, Mileto, urbs Calabriae ulterioris 5. mill. pass. ab Hipponio. Terram Novam versus 25.II.MELITAInsul. maris Libyei, inter Siciliam et Africam, a Pachyno promontor. 70. mill. pass. a Camarina 84. Ipsa longa 20. lata 11. circuitu 60. Sedes equitum Hierosolymitanorum, ipsis a Carolo Quinto Aug. post amissam Rhodum donô data. Malta vulgo, Gallis Malte, cum urbe cognomine Episcopalis sub Archiepiscopo Panormitano. De eâ Ovid. l. 3. Fast.Fertilis est Melite sterili vicina Cosyrae.Huc appulit D. Paulus post naufragium. Act. c. 28. v. 1. Quisquis Hebraic scit, facile nomen eius eruat ex Diodor. Sic. qui l. 5. sic habet. Siciliae versus Meridiem tres insulae, mediae in pelago obiectae sunt, quarum unaquaeque urbem habet, καὶ λιμένας δυναμένους τοῖς χειμαζομένοις σκάφεσι παρέχεςθαι τὴν ἀσφάλειαν, καὶ πρώτη μέν ἐςτιν ἡ προσαγορευομένη Μελίτη. Et paulo post, Est autem haecPhoenicum Colonia, qui cum negotiationes suas ad oceanum usque extenderent, ΚΑΤΑΦΥΓΗΝ εἶχον ταύτην εὐλίμενον οὖσαν καὶ κειμένην πελαγίαν, h. e. in REFUGIUM habebant hanc insulam eo quod et portubus commoda, et in medio mari sit sita. Id ipsum enim significat Melitae nomen. Poenorum siquidem sermone Melita est refugium vel effugium. Radix Malat in Piel est liberare et eripere, et in Niphal liberari, eripi, evadere, fugere denique et effugere. VideBochart. Geogr. l. 1. c. 26. p. 550. etc. Nic. Lloyd. Haec Insul. Baudrando prius fuit sub Barbaris, dein sub regno Tunetano. Fere 500. leuc. a freto herculis in Ortum, 600. a Syria in Occasum. Longa est 25. milliar. lata 15. 60. milliar. distat a Pachyno promontorio in Boream. Alias erant in ea urbs Melita, nunc Medina, ubi Sedes Episcopalis et Iunonis Fanum, Castello di S. Angelo. Nunc etiam Valeta, urbs munitissima, Burgus, et urbs S. Michaelis seu l'isle de la Sangle, a M. illo Magistro dicta, qui eam Insul. fecit fossâ manuductâ.III.MELITAinsul. maris Hadriatici, Dalmatiae adiacens, inter oram illius, t Corcyram Melaenam 12. mill. pass. quot patet in latitudinem, longa 50. Canibus Melitaeis, qui olim in deliciis, nobilis, ab Epidauro 70. mill. pass. Nunc Meleda, Slavis Mliet, cum oppidulo cognomine. Sub Rep. Ragusina. De Melitaeis catulis autem Athen. l. 12. qui eos scribit maxime apud Sybaritas in deliciis fuisse, Unde Melitaeus catellus, Proverb. de eo, cuius opera nulli rei seriae conducit.IV.MELITaquae Melitene Ptol. Malatia Nigro, urbs Armeniae minoris apud Euphratem fluv. Melitenes regionis caput, a Samosatis 90. mill. pass. in Boream. A Caesareâ 228. in Ortum. Item oppid. Brutiorum in Calabriâ ulteriori vulgo Mileto: Episcopalis sub Archiepiscopo Rhegino, apud Hipponium, inde 5. mill. pass. Vide infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.